Meet us on:
Welcome to Read Print! Sign in with
or
to get started!
 
Entire Site
    Try our fun game

    Dueling book covers…may the best design win!

    Random Quote
    "America, we are better than these last eight years. We are a better country than this."
     

    Subscribe to Our Newsletter

    Follow us on Twitter

    Never miss a good book again! Follow Read Print on Twitter

    Appendix

    • Rate it:
    Launch Reading Mode Next Page
    Page 1 of 8
    Previous Chapter
    THE LATIN TEXT OF LB

    [Sidenote deg.1: R1 162b; R2 127d]

    [Sidenote deg.2: R2 128a]

    [Sidenote deg.3: R1 162c]

    1.[ deg.1] Vir gloriosus, et uita sanctissimus abbas, Queranus, ex patre Boecio, matre Darercha [Darecha R2] ortus fuit. Hic traxit originem de aquilonali parte Hibernie, Aradensium silicet genere. Diuina quoque gratia a puerili etate sic ipse illustratus est, ut qualis[ deg.2] foret futurus luculenter appareret.[ deg.3] Erat [Cras MSS.] enim tanquam lucerna ardens eximia caritate, ut non solum feruorem pii cordis et deuocionem erga hominum inopiam releuandam [reuelandam MSS.] exhiberet; uerum et in creaturum irrationabilium necessitatibus infatigabilem ostenderet affectum. Et quia tanta lucerna non debuit sub modio abscondi, ideo a puerili etate cepit miraculorum prod[ig]iis coruscare.

    2. Quum enim equus fili regis terrae illius subita morte periret, ac de eius casu iuuenis ille multum doleret, apparuit ei in sompnis uir uultus uenerabili ac rutilentis, qui eum prohibuit tristari pro morte equi, dicens ei, "Voca" inquit "sanctum puerum Keranum, qui aquam in os equi tui infundat, frontemque aspergat, et reuiuiscet. Illum quoque pro resuscitatione eius munere debito dotabis." Cumque regis filius de sompno euigilasset, misit pro puero Kerano ut ad se ueneret; qui cum sui presentiam ei exhiberet, atque sompnium scriatim [seruatem or seritatem R1] audiret, secundum quod angelus illum docuit, equum aqua benedicta aspergens de morte resuscitauit. Viso hoc magno miraculo, agrum fertilem et amplum rex terrae illius in honore Dei Omnipotentis, in cuius nomine equus suus est resuscitatus, sancto Kerano contulit.

    3. Accidit autem quadam die [q.d. omitted, R2] quod mater ipsius Kerani eum reprehenderet, eo quod mel siluestre, sicut ceteri pueri suis parentibus ferebant, non portaret. Quod cum dilectus Deo et hominibus audiret, mentem eleuans ad Puerum illum qui subditus erat parentibus, aquam de fonte uicino allatam benedixit, in nomine Eius qui mel potens est producere de petra, et oleum de saxo durissimo; et mox aqua illa in mel dulcissimum, Deo cooperante, conuertitur, et sic matri defertur. Hoc mel parentes eius sancto Dermicio diacono, cognomento Iusto, qui eum baptizauit, transmiserunt.

    [Sidenote deg.4: R1 162d]


    [Sidenote deg.5: R2 128b]

    4. Lectis autem a[ deg.4] memorato sancto literarum rudimentis, beatum Cluayn Hir[ deg.5]ardensem abbatem, discendi causa, adire proposuit. Et cum opere uellet complere quod animo cepit cogitare, uaccam unam a parentibus ad uictum sibi postulauit. Sed cum eius peticionem mater eius non acquiesceret, celestis Pater, qui intimios [sic R1, intuitos R2] suos quantum mater filium diligit, desiderium dilecti sui adimplere non distulit. Nam uacca una lactifera, una cum uitulo, consecuta est eum, acsi a suo pastore minaretur post eum. Qui cum ad sacrum collegium sancti Fynniani uenisset, gaudium non
    Next Page
    Page 1 of 8
    Previous Chapter
    If you're writing a Anonymous essay and need some advice, post your Anonymous essay question on our Facebook page where fellow bookworms are always glad to help!

    Top 5 Authors

    Top 5 Books

    Book Status
    Finished
    Want to read
    Abandoned

    Are you sure you want to leave this group?