Meet us on:
Welcome to Read Print! Sign in with
or
to get started!
 
Entire Site
    Try our fun game

    Dueling book covers…may the best design win!

    Random Quote
    "Plans are only good intentions unless they immediately degenerate into hard work."
     

    Subscribe to Our Newsletter

    Follow us on Twitter

    Never miss a good book again! Follow Read Print on Twitter

    Appendix - Page 2

    • Rate it:
    Launch Reading Mode Next Page
    Page 2 of 8
    Previous Page
    modicum de eius aduentu omnes habuerunt. Vacca uero, que secuta est eum, simul cum uitulo pascebatur, nec ubera materna sine licencia tangere attemptabat. Keranus eius pascua sic discriminauit atque distinxit, ut tantum uitulum mater lambe[re]t, nec tamen ei ubera praeberet. Istius uero uacce in tanta habundancia exubrabat lac, ut xii uiris cotidie distributum sufficientem copiam uictus praeberet. Sanctus uero adolescens Keranus, diuine scripture intentus, inter condiscipulos suos sanctitate ac sapientia, uelut sidus perfulgidus inter alia [alique R2] sidera, emicabat. Erat uero perfecte caritatis fragrantia plenus, et moris probitate, et uite sanctimonia, ac humilitatis dulcedine, presentibus et absentibus gratiosus, honorabilis, et admirabilis.

    [Sidenote deg.6: R1 163a]

    5. Vna dierum ad regem quendam, Tuathlum nomine, pro cuiusdam ancille liberacione intercessurus accessit. Cumque regem deuote pro ea rogaret [pro ea deuote oraret R2] ac preces famuli Dei quasi deliramenta sperneret, nouam artem liberacionis eiusdem cogitans, semet ipsum regi seruiturum pro ipsa decreuit. Veniente autem eo domum in qua puella molebat, clause iam fores illi patuerunt. Intransque, alterum se illi[ deg.6] Paulinum episcopum exhibuit. Nec mora, rex illam emancipauit, et insuper Dei famulo suum indumentum donauit. Quod ille accipiens, continuo pauperibus distribuit.

    [Sidenote deg.7: R2 128c]

    6. Nocte quadam[ deg.7] contigit ut eum doctor egregius Finnianus cum annona frumenti ad molendinum transmitteret. Regulus uero quidam prope habitans, quendam de discipulis uiri Dei illuc aduenisse intelligens, carnes et ceruisiam ei per ministrum destinauit. Cumque illi exenium tanti uiri presentaret, respondit ipse, "Vt commune" inquit "sit fratribus, totum in os molendini proice." Quod cum nuncius compleret, in farinam totum mutatum est. Quo audito, rex uillam in qua manebat cum omnibus bonis suis in perpetuam dedit illi; sed Keranus suo condonauit magistro, ibidem enim monasterium postea constructum est. Panis uero de illa farina factus, uelut caro et ceruisia fratribus sapiebat et eos sic recreabat.

    [Sidenote deg.8: R1 163b]

    [Sidenote deg.9: R2 128d]

    7. Transacto autem temporis spacio, accepta magistri sui licentia et benedictione, ad sanctum Nynnidum in quadam silua stagni Erny commorantem properauit. Et cum [cum omitted R2] illuc peruenisset, cum magno gaudio et caritate non ficta susceptus est. Cumque idem in moris ac uirtutum disciplina cotidie proficeret, quadam die ad nemora uicina cum fratribus ad scindenda ligna ut [ut omitted R2] uerus obediens properauit. Erat enim consuetudo in sacro illo collegio ut iii monachi cum seniore ad ligna deportanda secundum ordinem temporis semper irent. Cedentibus uero ceteris ligna, ipse seorsum [deorsum R2] Deum, secundum quod moris erat sibi, attente orabat. Interea quidam nefandi latrones, rate ad insulam illam transuecti, in prefatos
    Next Page
    Page 2 of 8
    Previous Page
    If you're writing a Anonymous essay and need some advice, post your Anonymous essay question on our Facebook page where fellow bookworms are always glad to help!

    Top 5 Authors

    Top 5 Books

    Book Status
    Finished
    Want to read
    Abandoned

    Are you sure you want to leave this group?