Meet us on:
Welcome to Read Print! Sign in with
or
to get started!
 
Entire Site
    Try our fun game

    Dueling book covers…may the best design win!

    Random Quote
    "One doesn't have a sense of humor. It has you."
     

    Subscribe to Our Newsletter

    Follow us on Twitter

    Never miss a good book again! Follow Read Print on Twitter

    Latin version

    • Rate it:
    • Average Rating: 5.0 out of 5 based on 1 rating
    • 2 Favorites on Read Print
    Launch Reading Mode Next Page
    Page 1 of 5
    Previous Chapter
    Amore et studio elucidande veritatis hec subscripta disputabuntur Wittenberge, Presidente R. P. Martino Lutther, Artium et S. Theologie Magistro eiusdemque ibidem lectore Ordinario. Quare petit, ut qui non possunt verbis presentes nobiscum disceptare agant id literis absentes. In nomine domini nostri Hiesu Christi. Amen.

    1. Dominus et magister noster Iesus Christus dicendo 'Penitentiam agite &c.' omnem vitam fidelium penitentiam esse voluit. 2. Quod verbum de penitentia sacramentali (id est confessionis et satisfactionis, que sacerdotum ministerio celebratur) non potest intelligi.

    3. Non tamen solam intendit interiorem, immo interior nulla est, nisi foris operetur varias carnis mortificationes.

    4. Manet itaque pena, donec manet odium sui (id est penitentia vera intus), scilicet usque ad introitum regni celorum.

    5. Papa non vult nec potest ullas penas remittere preter eas, quas arbitrio vel suo vel canonum imposuit.

    6. Papa non potest remittere ullam culpam nisi declarando, et approbando remissam a deo Aut certe remittendo casus reservatos sibi, quibus contemptis culpa prorsus remaneret.

    7. Nulli prorus remittit deus culpam, quin simul eum subiiciat humiliatum in omnibus sacerdoti suo vicario.

    8. Canones penitentiales solum viventibus sunt impositi nihilque morituris secundum eosdem debet imponi.

    9. Inde bene nobis facit spiritussanctus in papa excipiendo in suis decretis semper articulum mortis et necessitatis.

    10. Indocte et male faciunt sacerdotes ii, qui morituris penitentias canonicas in purgatorium reservant.

    11. Zizania illa de mutanda pena Canonica in penam purgatorii videntur certe dormientibus episcopis seminata.

    12. Olim pene canonice non post, sed ante absolutionem imponebantur tanquam tentamenta vere contritionis.

    13. Morituri per mortem omnia solvunt et legibus canonum mortui iam sunt, habentes iure earum relaxationem.

    14. Imperfecta sanitas seu charitas morituri necessario secum fert magnum timorem, tantoque maiorem, quanto minor fuerit ipsa.

    15. Hic timor et horror satis est se solo (ut alia taceam) facere penam purgatorii, cum sit proximus desperationis horrori.

    16. Videntur infernus, purgaturium, celum differre, sicut desperatio, prope desperatio, securitas differunt.

    17. Necessarium videtur animabus in purgatorio sicut minni horrorem ita augeri charitatem.

    18. Nec probatum videtur ullis aut rationibus aut scripturis, quod sint extra statum meriti seu augende charitatis.

    19. Nec hoc probatum esse videtur, quod sint de sua beatitudine certe et secure, saltem omnes, licet nos certissimi simus. 20. Igitur papa per remissionem plenariam omnium penarum non simpliciter omnium intelligit, sed a seipso tantummodo impositarum.

    21. Errant itaque indulgentiarum predicatores ii, qui dicunt per pape indulgentias hominem ab omni pena
    Next Page
    Page 1 of 5
    Previous Chapter
    If you're writing a Martin Luther essay and need some advice, post your Martin Luther essay question on our Facebook page where fellow bookworms are always glad to help!

    Top 5 Authors

    Top 5 Books

    Book Status
    Finished
    Want to read
    Abandoned

    Are you sure you want to leave this group?