In Obitum by Christopher Marlowe
In obitum honoratissimi viri, Rogeri Manwood, militis,
Quæstorii Reginalis Capitalis Baronis


First printed by Payne Collier (History of the English Stage, etc.
p. xliv.--prefixed to the first vol. of his Shakespeare) from a MS. on the
back of the title-page of a copy of Hero and Leander, ed. 1629, where
it is subscribed with Marlowe's name.

-

NOCTIVAGI terror, ganeonis triste flagellum,
Et Jovis Alcides, rigido vulturque latroni,
Urnâ subtegitur. Scelerum, gaudete, nepotes!
Insons, luctificâ sparsis cervice capillis,
Plange! fori lumen, venerandæ gloria legis,
Occidit: heu, secum effœtas Acherontis ad oras
Multa abiit virtus. Pro tot virtutibus uni,
Livor, parce viro; non audacissimus esto
Illius in cineres, cujus tot millia vultus
Mortalium attonuit: sic cum te nuntia Ditis
Vulneret exsanguis, feliciter ossa quiescant,
Famaque marmorei superet monumenta sepulcri.

-
 
 
1 of